- HORAE
- I.HORAECalabriae urbs. Curopalates.II.HORAEIovisac Themidis filiae. Hesiod. in Theogonia,Δεὐτερον ἠγάγετο λιπαρην` Θέμιν, ἣ τέκεν Ω῞ρας,Ε᾿υνομίην τε, Δίκην τε, καὶ Ε᾿ιρήνην τεθαλυῖαν,Α῞ιτ᾿ ἔργ᾿ ὡρεύουςι καταθνητοῖςι βροτοῖςι.Orpheus non solum ex praedictis parentibus, sed etiam verno tempore natas esse dixit in his carminibus:Μ῟ραι θυγατέρες Θέμιδος καὶ Ζηνὸς ἄνακτος,Ε᾿υνομίητε Δίκη τη καὶ. Ειρήνη πολύολβεΕ᾿ιαριναὶ, λειμωνιάδες.Paus. in Boeot. non haec sed alia Horatum nomina attulit longe diversa; vocavitque aliam Carpo, aliam Thalloten, alterius nomen non dixit. Καρπὸς autem fructum sig. θάλλειν vero pullulare. Quas idcirco ἐπικαρπίους sive fructiveras vocavit Aratus, uti videre est in his:Ε᾿ν τοῖς ἡέλιος φέρεται δυοκαίδεκα πᾶςιΠάντ᾿ ενιαυτὸν ἄγων, καὶ ὁι περί τοῦτον ἰόντιΚὐκλον, ἀεξονται πᾶςαι ἐπικάρπιοι Ω῟ραι.Has portas caeli servare dixit Ovid. Fast. l. 1. v. 125.Praesideo foribus caeli cum mitibus Horis.Idem Met. l. 2. v. 118. ministras Phoebi, sive Solis facit,Iungere equos Titan volocibus imperat Horis,Iussa Deae celeres peragunt.Has et molles habere pedes, et omnium Deorum tardissimas esse, et novi semper aliquid adferre, testatur Theocrit. in Syracusiis:Μηνὶ δυωδεκατῳ μαλακαίποδες ἤγαγον Ω῟ραι,Βαρδίςται μακάρουν Ω῟ραι φίλαι, ἀλλἀ ποθειναὶΕ῎ρχονται πάντεςςι βροτοῖςιν ἀεὶ τὶ φέρουςαι.Homer. Il. 5. non solum portas Caeli servare, sed etiam nubes inducere, et serenum facere cum libuerit, inquit,Α᾿υτὸμαται δὲ πύλαι μύκον οὐρανοῦ, ἃς ἔχον Ω῟ραιΤῆς ἐπιτέτραπται μἐγας οὐρανὸς, οὔλυμπὸς τε,Η῍ μὲν ἀνακλῖναι πυκνὸν κνέφας, ἤδ᾿ ἐπιθεῖναι.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.